PSALMI IUXTA HEBR. 74
1victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici
2confitebimur tibi Deus confitebimur
et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua
3cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
4dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis
ego adpendi columnas eius semper
5dixi inique agentibus nolite inique agere
et impiis nolite exaltare cornu
6nolite exaltare in excelsum cornu
vestrum
loquentes in cervice veteri
7quia nec ab oriente neque ab occidente
neque a solitudine montium
8sed Deus iudex
hunc humiliabit et hunc exaltabit
9quia calix in manu Domini est
et vino meraco usque ad plenum mixtus
et propinabit ex eo
verumtamen feces eius epotabunt bibentes
omnes impii terrae
10ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob
11et omnia cornua impiorum confringam
exaltabuntur cornua iusti
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart