1eruditionis Asaph
ut quid Deus reppulisti in finem
fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae
2recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio
et redemisti virgam hereditatis tuae
montis Sion in quo habitasti
3sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem
omnia mala egit inimicus in sanctuario
4fremuerunt hostes tui in medio pacti tui
posuerunt signa sua in tropeum
5manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures
6et nunc scalpturas eius pariter
bipinne et dolatoriis deraserunt
7miserunt ignem in sanctuarium tuum
in terram contaminaverunt habitaculum
nominis tui
8dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul
incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra
9signa nostra non vidimus non est ultra propheta
et non est nobiscum qui sciat usquequo
10usquequo Deus exprobrabit adversarius
blasphemabit inimicus nomen tuum in finem
11quare convertis manum tuam
et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume
12Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae
13tu dissipasti in fortitudine tua mare
contrivisti capita draconum in aquis
14tu confregisti capita Leviathan
dedisti eum in escam populo Aethiopum
15tu disrupisti fontem et torrentem
tu exsiccasti flumina fortia
16tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem
17tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti
18memento huius inimicus exprobravit Domino
et populus insipiens blasphemavit nomen tuum
19ne tradas bestiis animam eruditam lege tua
vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum
20respice ad pactum
quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae
21ne revertatur confractus et confusus
egenus et pauper laudabunt nomen tuum
22surge Deus iudica causam tuam
memento obprobrii tui ab insipiente tota die
23ne obliviscaris vocis hostium tuorum
sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter