1canticum Asaph
attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde
2mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei
3quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns
4quod non recogitaverint de morte sua
et firma sint vestibula eorum
5in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur
6ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi
7processerunt a pinguidine oculi eorum
transierunt cogitationes cordis
8inriserunt et locuti sunt in malitia
calumniam de excelso loquentes
9posuerunt in caelo os suum
et lingua eorum deambulavit in terra
10propterea convertetur populus eius hic
et quis plenus invenietur in eis
11et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso
12ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias
13ergone frustra mundavi cor meum
et lavi in innocentia manus meas
14et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis
15dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui
16et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis
17donec veniam ad sanctuaria Dei
intellegam in novissimo eorum
18verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum
19quomodo vastati sunt subito defecerunt
consumpti sunt quasi non sint
20quasi somnium evigilantis
Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges
21quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans
22et ego insipiens et nescius
23quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum
24et tenebas manum dexteram meam
in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me
25quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra
26consumpta est caro mea et cor meum
robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum
27quia ecce qui elongant se a te peribunt
perdidisti omnem fornicantem a te
28mihi autem adpropinquare Deo bonum est
posui in Domino Deo spem meam
ut narrem omnes adnuntiationes tuas