1victori pro liliis David
2salva me Deus
quoniam venerunt aquae usque ad animam
3infixus sum in limo profundi
et non possum consistere
veni in profundum aquarum et flumen operuit me
4laboravi clamans exasperatum est guttur meum
defecerunt oculi mei expectantes Deum meum
5multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis
confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste
quae non rapueram tunc reddebam
6Deus tu scis stultitiam meam
et peccata mea a te non sunt abscondita
7non confundantur in me
qui expectant te Domine Deus exercituum
non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel
8quia propter te portavi obprobrium
operuit confusio faciem meam
9alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae
10quia zelus domus tuae comedit me
et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me
11et flevi in ieiunio animam meam
et factum est in obprobria mihi
12et posui vestimentum meum saccum
et factus sum eis in parabulam
13contra me loquebantur qui sedebant in porta
et cantabant bibentes vinum
14mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est
Deus in multitudine misericordiae tuae
exaudi me in veritate salutaris tui
15erue me de luto ut non infigar
libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis
16ne operiat me fluvius aquae
et ne absorbeat me profundum
et non coronet super me puteus os suum
17exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua
secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me
18et ne abscondas faciem tuam a servo tuo
quoniam tribulor cito exaudi me
19accede ad animam meam redime eam
propter inimicos meos libera me
20tu scis obprobrium meum
et confusionem meam et ignominiam meam
21coram te sunt omnes hostes mei
obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum
et expectavi qui contristaretur et non fuit
et qui consolaretur et non inveni
22et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto
23sit mensa eorum coram eis in laqueum
et in retributiones ad corruendum
24contenebrentur oculi eorum ne videant
et dorsum eorum semper incurva
25effunde super eos indignationem tuam
et ira furoris tui conprehendat eos
26fiat commoratio eorum deserta
in tabernaculis eorum non sit qui habitet
27quoniam quem tu percussisti persecuti sunt
et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant
28da iniquitatem super iniquitatem eorum
et non veniant in iustitia tua
29deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
30ego autem pauper et dolens
salus tua Deus suscipiet me
31laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione
32et placebit Domino super vitulum novellum
cornua efferentem et ungulas
33videntes mansueti laetabuntur
qui quaeritis Deum vivet anima vestra
34quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit
35laudent eum caeli et terra
maria et omne quod movetur in eis
36quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda
et habitabunt ibi et possidebunt eam
37et semen servorum eius possidebit eam
et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea