1victori David psalmus cantici
2exsurgat Deus et dissipentur inimici eius
et fugiant qui oderunt eum a facie eius
3sicut deficit fumus deficiant
sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei
4iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei
et gaudeant in laetitia
5cantate Deo canite nomini eius
praeparate viam ascendenti per deserta
in Domino nomen eius et exultate coram eo
6patri pupillorum et defensori viduarum
Deus in habitaculo sancto suo
7Deus habitare facit solitarios in domo
educit vinctos in fortitudine
increduli autem habitaverunt in siccitatibus
8Deus cum egredereris ante populum tuum
et ambulares per desertum semper
9terra commota est
et caeli stillaverunt a facie tua Deus
hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel
10pluviam voluntariam elevasti Deus
hereditatem tuam laborantem tu confortasti
11animalia tua habitaverunt in ea
praeparasti in bonitate tua pauperi Deus
12Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae
13reges exercituum foederabuntur
foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia
14si dormieritis inter medios terminos
pinnae columbae deargentatae
et posteriora eius in virore auri
15cum divideret Robustissimus reges in ea
nive dealbata est in Selmon
16mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis
17quare contenditis montes excelsi
adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo
siquidem Dominus habitabit semper
18currus Dei innumerabilis
milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto
19ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem
accepisti dona in hominibus
insuper et non credentes habitare Dominum Deum
20benedictus Dominus per singulos dies
portabit nos Deus salutis nostrae semper
21Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus
22verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum
verticem crinis ambulantis in
delictis suis
23dixit Dominus de Basan convertam
convertam de profundis maris
24ut calcet pes tuus in sanguine
lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso
25viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto
26praecesserunt cantores eos qui post tergum
psallebant
in medio puellarum tympanistriarum
27in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel
28ibi Beniamin parvulus continens eos
principes Iuda in purpura sua
principes Zabulon principes Nepthali
29praecepit Deus tuus de fortitudine tua
conforta Deus hoc quod operatus es nobis
30de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera
31increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum
calcitrantium contra rotas argenteas
disperge populos qui bella volunt
32offerant velociter ex Aegypto
Aethiopia festinet dare manus Deo
33regna terrae cantate Deo canite Domino semper
34qui ascendit super caelum caeli a principio
ecce dabit voci suae vocem fortitudinis
35date gloriam Deo
super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis
36terribilis Deus de sanctuario suo
Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo
benedictus Deus