PSALMI IUXTA HEBR. 61
1victori per Idithun canticum David
2attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea
3attamen ipse est scutum meum et salus
mea
fortitudo mea non commovebor amplius
4usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes
quasi murus inclinus et maceria corruens
5partem enim eius cogitaverunt expellere
placuerunt sibi in mendacio
ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper
6verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea
7ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo
8in Deo salutare meum et gloria mea
robur fortitudinis meae salus mea in Deo
9sperate in eo omni tempore populi
effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper
10verumtamen vanitas filii Adam
mendacium filii viri in stateris dolosis
fraudulenter agunt simul
11nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini
divitiae si fluxerint ne adponatis cor
12unum locutus est Deus duo haec audivi
quia imperium Dei est
13et tibi Domine misericordia
quia tu reddes unicuique secundum opus suum
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart