PSALMI IUXTA HEBR. 62
1canticum David cum esset in deserto Iuda
2Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te
sitivit te anima mea desideravit te caro mea
3in terra invia et conficiente ac sine aqua
sic in sancto apparui tibi
ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam
4melior est enim misericordia tua quam vitae
labia mea laudabunt te
5sic benedicam tibi in vita mea
in nomine tuo levabo manus meas
6quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea
et labiis laudantibus canet os meum
7recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi
8quia fuisti auxilium meum
in umbra alarum tuarum laudabo
9adhesit anima mea post te
me suscepit dextera tua
10ipsi vero interficere quaerunt animam meam
ingrediantur in extrema terrae
11congregentur in manus gladii pars vulpium erunt
12rex autem laetabitur in Deo
laudabitur omnis qui iurat in eo
quia obstruetur os loquentium mendacium
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart