PSALMI IUXTA HEBR. 55
1victori pro columba muta
eo quod procul abierit David humilis et simplex
quando tenuerunt eum Palestini in Geth
2miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo
tota die pugnans tribulavit me
3conculcaverunt me insidiatores mei tota die
multi enim qui pugnant contra me Altissime
4quacumque die territus fuero ego in te confidam
5in Deo laudavi verbum in Deo speravi
non timebo quid faciat caro mihi
6tota die sermonibus me adfligebant
contra me omnes cogitationes eorum in malum
7congregabuntur abscondite plantas meas observabunt
expectantes animam meam
8quia nullus est salvus in eis
in furore populos detrahet Deus
9secretiora mea numerasti
pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua
10tunc convertentur inimici mei retrorsum
in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es
11in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem
in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi
12in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi
13quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu
ut ambulem coram Deo in luce viventium
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart