1victori in psalmis eruditi David
2exaudi Deus orationem meam
et ne dispicias deprecationem meam
3adtende mihi et exaudi me
humiliatus sum in meditatione mea et conturbatus
4a voce inimici a facie persequentis impii
quoniam proiecerunt super me iniquitatem
et in furore adversabantur mihi
5cor meum doluit in vitalibus meis
et terrores mortis ceciderunt super me
6timor et tremor venit super me et operuit me caligo
7et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
8ut procul abeam et commorer in deserto semper
9festinabo ut salver ab spiritu tempestatis et turbinis
10praecipita Domine divide linguas eorum
quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate
11die et nocte circumeuntes muros eius
scelus et dolorem in medio eius
12insidiae in vitalibus eius
et non recedet de plateis eius damnum et fraudulentia
13non enim inimicus exprobravit mihi ut sustineam
neque is qui me oderat super me magnificatus est
ut abscondar ab eo
14sed tu homo unianimis meus dux meus et notus meus
15qui simul habuimus dulce secretum
in domo Dei ambulavimus in terrore
16veniat mors super eos descendant in infernum viventes
quia nequitiae in congregatione eorum et in medio
eorum
17ego ad Deum clamabo et Dominus salvabit me
18vespere et mane et meridie eloquar et resonabo
et exaudiet vocem meam
19redimet in pace animam meam ab adpropinquantibus mihi
multi enim fuerunt adversum me
20exaudiet Deus et humiliabit eos
qui iudex est ab initio semper
non enim mutantur neque timent Deum
21extendit manum suam ad pacifica sua
contaminabit pactum suum
22nitidius butyro os eius pugnat autem cor illius
molliores sermones eius oleo cum sint lanceae
23proice super Dominum caritatem tuam et ipse enutriet te
non dabit in aeternum fluctuationem iusto
24tu autem Deus deduces eos in puteum interitus
viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos
ego autem fiduciam habeo tui