PSALMI IUXTA HEBR. 35
1pro victoria servi Domini David
2dixit scelus impii in medio cordis eius
non esse timorem Dei ante oculos eius
3quia dolose egit adversum eum in oculis suis
ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum
4verba oris eius iniquitas et dolus
cessavit cogitare benefacere
5iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona
malum non abiciet
6Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes
7iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa
homines et iumenta salvos facies Domine
8quam pretiosa est misericordia tua Domine
et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt
9inebriabuntur de pinguidine domus tuae
et torrente deliciarum tuarum potabis eos
10quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
11adtrahe misericordiam tuam scientibus te
et iustitiam tuam rectis corde
12ne veniat mihi pes superbiae
et manus impiorum non me commoveat
13ibi ceciderunt operantes iniquitatem
expulsi sunt et non potuerunt surgere
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart