1David
iudica Domine adversarios meos
pugna contra pugnantes me
2adprehende scutum et hastam
et consurge in auxilium meum
3evagina gladium
et praeoccupa ex adverso persequentem me
dic animae meae salus tua ego sum
4confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam
convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant malum mihi
5fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini inpellat
6sit via eorum tenebrae et lubricum
et angelus Domini persequatur eos
7quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui
sine causa foderunt animae meae
8veniat ei calamitas quam ignorat
et rete suum quod abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum
9anima autem mea exultabit in Domino
et laetabitur in salute sua
10omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui
eruens inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento
11surgentes testes iniqui quae nesciebam interrogabant me
12reddebant mihi mala pro bono sterilitatem animae meae
13ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio
humiliabam in ieiunio animam meam
et oratio mea ad sinum meum revertetur
14quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam
quasi lugens mater tristis incurvabar
15et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur
collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam
16scindentes et non tacentes
in simulatione verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis
17Domine quanta aspicies
converte animam meam a calamitatibus suis
a leonibus solitariam meam
18confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te
19non laetentur super me inimici mei mendaces
odientes me frustra coniventes oculo
20non enim pacem loquuntur
sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant
21et dilataverunt super me os suum
dixerunt va va vidit oculus noster
22vidisti Domine ne taceas Domine ne elongeris a me
23consurge et evigila in iudicium meum
Deus meus et Domine in causam meam
24iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus
et ne insultent mihi
25ne dicant in corde suo va va va animae nostrae
ne dicant absorbuimus eum
26confundantur et revereantur pariter qui laetantur in adflictione mea
induantur confusione et verecundia
qui magnificantur super me
27laudent et laetentur qui volunt iustitiam meam
et dicant semper magnificetur Dominus
qui vult pacem servi sui
28et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam