PSALMI IUXTA HEBR. 31
1David eruditi
beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum
2beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem
nec est in spiritu eius dolus
3quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die
4die enim et nocte gravatur super me manus tua
versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter
5peccatum meum notum facio tibi
et iniquitatem meam non abscondo
dixi confitebor scelus meum Domino
et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper
6pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens
ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant
7tu es protectio mea ab hoste custodies me
laus mea salvans circumdabis me semper
8doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules
cogitabo de te oculo meo
9nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est
intellegentia
in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te
10multi dolores impii
confidentem autem in Domino misericordia circumdabit
11laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart