1David
ad te Domine animam meam levabo
2Deus meus in te confisus sum ne confundar
3ne laetentur inimici mei
sed et universi qui sperant in te non confundantur
4confundantur qui iniqua gerunt frustra
vias tuas Domine ostende mihi semitas tuas doce me
5deduc me in veritate tua
et doce me quia tu Deus salvator meus
te expectavi tota die
6recordare miserationum tuarum Domine
et misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt
7peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris
secundum misericordiam tuam recordare mei
propter bonitatem tuam Domine
8bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via
9deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam
10omnes semitae Domini misericordia et veritas
his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius
11propter nomen tuum propitiare iniquitati meae
quoniam grandis est
12quis est iste vir timens Dominum
quem docebit in via quam elegerit
13anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram
14secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet
eis
15oculi mei semper ad Dominum
quia ipse educet de rete pedes meos
16respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego
17tribulationes cordis mei multiplicatae sunt
de angustiis meis educ me
18vide adflictionem meam et laborem meum
et porta omnia peccata mea
19vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me
20custodi animam meam et libera me
non confundar quia speravi in te
21simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te
22redime Deus Israhelem ex omnibus angustiis suis