PSALMI IUXTA HEBR. 2
1quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania
2consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter
adversum Dominum et adversum christum eius
3disrumpamus vincula eorum
et proiciamus a nobis laqueos eorum
4habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos
5tunc loquetur ad eos in ira sua
et in furore suo conturbabit eos
6ego autem orditus sum regem meum
super Sion montem sanctum suum
adnuntiabo Dei praeceptum
7Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te
8postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam
et possessionem tuam terminos terrae
9pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos
10nunc ergo reges intellegite erudimini iudices terrae
11servite Domino in timore et exultate in tremore
12adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via
13cum exarserit post paululum furor eius
beati omnes qui sperant in eum
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart