PSALMI IUXTA HEBR. 3
1canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii
sui
2Domine quare multiplicati sunt hostes mei
multi consurgunt adversus me
3multi dicunt animae meae
non est salus huic in Deo semper
4tu autem Domine clipeus circa me
gloria mea et exaltans caput meum
5voce mea ad Dominum clamabo
et exaudiet me de monte sancto suo semper
6ego dormivi et soporatus sum
evigilavi quia Dominus sustentavit me
7non timebo milia populi quae circumdederunt me
surge Domine salvum me fac Deus meus
8quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam
dentes impiorum confregisti
9Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart