1victori canticum David
2caeli enarrant gloriam Dei
et opus manus eius adnuntiat firmamentum
3dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam
4non est sermo et non sunt verba
quibus non audiatur vox eorum
5in universam terram exivit sonus eorum
et in finibus orbis verba eorum
6soli posuit tabernaculum in eis
et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo
exultavit ut fortis ad currendam viam
7a summitate caeli egressus eius
et cursus eius usque ad summitatem illius
nec est qui se abscondat a calore eius
8lex Domini inmaculata convertens animam
testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis
9praecepta Domini recta laetificantia cor
mandatum Domini lucidum inluminans oculos
10timor Domini mundus perseverans in saecula
iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis
11desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum
et dulciora super mel et favum redundantem
12unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus
13errores quis intelleget
ab occultis munda me
14a superbis quoque libera servum tuum
si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero
et mundabor a delicto maximo
15sint placentes sermones oris mei
meditatio cordis mei in conspectu tuo
Domine fortitudo mea et redemptor meus