1victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius
in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de
manu Saul
et ait
2diligam te Domine fortitudo mea
3Domine petra mea et robur meum et salvator meus
Deus meus fortis meus sperabo in eo
scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus
4laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
5circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me
6funes inferi circumdederunt me
praevenerunt me laquei mortis
7in tribulatione mea invocabo Dominum
et ad Deum meum clamabo
exaudiet de templo suo vocem meam
et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius
8commota est et contremuit terra
et fundamenta montium concussa sunt
et conquassata quoniam iratus est
9ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans
carbones incensi sunt ab eo
10inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
11et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti
12posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius
tenebrosas aquas in nubibus aetheris
13prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt
grando et carbones ignis
14et intonuit de caelo Dominus
et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis
15et emisit sagittas suas et dissipavit eos
fulgora multiplicavit et conturbavit illos
16et apparuerunt effusiones aquarum
et revelata sunt fundamenta orbis
ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui
17misit de alto et accepit me extraxit me de
aquis multis
18liberavit me de inimicis meis potentissimis
et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant
19praevenerunt me in die adflictionis meae
et factus est Dominus firmamentum meum
20et eduxit me in latitudinem
liberavit me quia placuit ei
21retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam
et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi
22quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo
23omnia enim iudicia eius in conspectu meo
et praecepta eius non amovi a me
24et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea
25et restituit Dominus mihi secundum
iustitiam meam
et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius
26cum sancto sanctus eris cum viro innocente
innocenter ages
27cum electo electus eris et cum perverso pervertes
28quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis
29quia tu inluminabis lucernam meam Domine
Deus meus inlustrabis tenebras meas
30in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum
31Deus inmaculata via eius
eloquium Domini igne examinatum
scutum est omnium sperantium in se
32quis est deus praeter Dominum
et quis fortis praeter Deum nostrum
33Deus qui accingit me fortitudine
et posuit inmaculatam viam meam
34coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me
35docens manus meas ad proelium
et conponens quasi arcum aereum brachia mea
36dedisti mihi clipeum salutis tuae
et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me
37dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei
38persequar inimicos meos et adprehendam
et non revertar donec consumam eos
39caedam eos et non poterunt surgere
cadent sub pedibus meis
40accinxisti me fortitudine ad proelium
incurvabis resistentes mihi sub me
41inimicorum meorum dedisti mihi dorsum
et odientes me disperdidisti
42clamabunt et non erit qui salvet
ad Dominum et non exaudiet eos
43delebo eos ut pulverem ante faciem venti
ut lutum platearum proiciam eos
44salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium
45populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi
46filii alieni mentientur mihi
filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis
47vivit Dominus et benedictus Deus meus
et exaltabitur Deus salutis meae
48Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me
qui servas me ab inimicis meis
49et a resistentibus mihi elevas me
a viro iniquo libera me
50propterea confitebor tibi in gentibus Domine
et nomini tuo cantabo
51magnificanti salutes regis sui
et facienti misericordiam christo suo
David et semini eius usque in aeternum