1oratio David
audi Deus iustum intende deprecationem meam
auribus percipe orationem meam absque labiis mendacii
2de vultu tuo iudicium meum prodeat
oculi tui videant aequitates
3probasti cor meum visitasti nocte
conflasti me et non invenisti
4cogitationes meas transire os meum
in opere hominum
propter verbum labiorum tuorum ego observavi vias latronis
5sustenta gressus meos in callibus tuis
et non labentur vestigia mea
6ego invocavi te quia exaudies me Deus
inclina aurem tuam mihi audi eloquium meum
7mirabilem fac misericordiam tuam salvator sperantium
8a resistentibus dexterae tuae
custodi me quasi pupillam intus in oculo
in umbra alarum tuarum protege me
9a facie impiorum vastantium me
inimici mei animam meam circumdederunt
10adipe suo concluserunt et ore locuti sunt superbe
11incedentes adversum me nunc circumdederunt me
oculos suos posuerunt declinare in terram
12similitudo eius quasi leonis desiderantis praedam
et quasi catuli leonis sedentis in absconditis
13surge Domine praeveni faciem eius incurva eum
salva animam meam ab impio qui est gladius tuus
14a viris manus tuae Domine qui mortui sunt in profundo
quorum pars in vita
et quorum de absconditis tuis replesti ventrem
qui satiabuntur filiis
et dimittent reliquias suas parvulis eorum
15ego in iustitia videbo faciem tuam
implebor cum evigilavero similitudine tua