PSALMI IUXTA HEBR. 15
1humilis et simplicis David
custodi me Deus quoniam speravi in te
2dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te
3sanctis qui in terra sunt et magnificis omnis voluntas mea in eis
4multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium
non litabo libamina eorum de
sanguine
neque adsumam nomina eorum in labiis meis
5Dominus pars hereditatis meae et calicis mei
tu possessor sortis meae
6lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis
et hereditas speciosissima mea est
7benedicam Domino qui dedit consilium mihi
insuper et noctibus erudierunt me renes mei
8proponebam in conspectu meo semper
quia a dextris meis est ne commovear
9propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea
et caro mea habitavit confidenter
10non enim derelinques animam meam in
inferno
nec dabis sanctum tuum videre corruptionem
ostendes mihi semitam vitae
plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum
decores in dextera tua aeternos
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart