PSALMI IUXTA HEBR. 148
1alleluia
laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis
2laudate eum omnes angeli eius
laudate eum omnes exercitus eius
3laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae luminis
4laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt
5laudent nomen Domini
quoniam ipse mandavit et creata sunt
6et statuit ea in saeculum et in saeculum
praeceptum dedit et non praeteribit
7laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi
8ignis et grando nix et glacies ventus turbo
quae facitis sermonem eius
9montes et omnes colles lignum fructiferum et universae cedri
10bestiae et omnia iumenta reptilia et aves volantes
11reges terrae et omnes populi principes et universi iudices terrae
12iuvenes et virgines senes cum pueris laudent nomen Domini
13quoniam sublime nomen eius solius
14gloria eius in caelo et in terra
et exaltavit cornu populi sui
laus omnibus sanctis eius
filiis Israhel populo adpropinquanti sibi alleluia
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart