PSALMI IUXTA HEBR. 140
1canticum David
Domine clamavi ad te festina mihi
exaudi vocem meam clamantis ad te
2dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo
elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
3pone Domine custodem ori meo
serva paupertatem labiorum meorum
4ne declines cor meum in verbum malum
volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem
neque comedere in deliciis eorum
5corripiat me iustus in misericordia et arguat me
oleum amaritudinis non inpinguet caput meum
quia adhuc et oratio mea pro malitiis eorum
6sublati sunt iuxta petram iudices eorum
et audient verba mea quoniam decora sunt
7sicut agricola cum scindit terram
sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi
8quia ad te Domine Deus oculi mei
in te speravi ne evacues animam meam
9custodi me de manibus laquei quod posuerunt mihi
et de offendiculis operantium iniquitatem
10incident in rete eius impii simul ego autem transibo
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart