PSALMI IUXTA HEBR. 139
1pro victoria canticum David
2erue me Domine ab homine malo
a viris iniquis serva me
3qui cogitaverunt malitias in corde
tota die versati sunt in proeliis
4exacuerunt linguam suam quasi serpens
venenum aspidis sub labiis eorum semper
5custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me
qui cogitaverunt subplantare gressus meos
6absconderunt superbi laqueum mihi
et funibus extenderunt rete
iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper
7dixi Domino Deus meus tu
audi Domine vocem deprecationis meae
8Domine Deus fortitudo salutis meae
protexisti caput meum in die belli
9ne des Domine desideria impii
scelera eius ne effundantur et
eleventur semper
10amaritudo convivarum meorum
labor labiorum eorum operiat eos
11cadent super eos carbones ignis
deicies eos in foveas ut non consurgant
12vir linguosus non dirigetur in terra
virum iniquum mala capient in interitu
13scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum
14attamen iusti confitebuntur nomini tuo
habitabunt recti cum vultu tuo
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart