1pro victoria David canticum
Domine investigasti me et cognovisti
2tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam
3intellexisti malum meum de longe
semitam meam et accubitionem meam eventilasti
4et omnes vias meas intellexisti quia non est eloquium in lingua mea
5ecce Domine nosti omnia
retrorsum et ante formasti me et posuisti super me manum tuam
6super me est scientia et excelsior est non potero ad eam
7quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam
8si ascendero in caelum ibi es tu si iacuero in inferno ades
9si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris
10etiam ibi manus tua deducet me et tenebit me dextera tua
11si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me
12nec tenebrae habent tenebras apud te
et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux
13quoniam tu possedisti renes meos
orsusque es me in utero matris meae
14confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me
mirabilia opera tua et anima mea novit nimis
15non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito
imaginatus sum in novissimis terrae
16informem adhuc me viderunt oculi tui
et in libro tuo omnes scribentur
dies formatae sunt et non est una in eis
17mihi autem quam honorabiles facti sunt amici tui Deus
quam fortes pauperes eorum
18dinumerabo eos et harena plures erunt
evigilavi et adhuc sum tecum
19si occideris Deus impium viri sanguinum declinate a me
20qui contradicent tibi scelerate
elati sunt frustra adversarii tui
21nonne odientes te Domine odivi et contra adversarios tuos distabui
22perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi
23scrutare me Deus et cognosce cor meum
proba me et scito cogitationes meas
24et vide si via idoli in me est
et deduc me in via aeterna