1fili mi adtende sapientiam meam
et prudentiae meae inclina aurem tuam
2ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent
3favus enim stillans labia meretricis
et nitidius oleo guttur eius
4novissima autem illius amara quasi absinthium
et acuta quasi gladius biceps
5pedes eius descendunt in mortem
et ad inferos gressus illius penetrant
6per semitam vitae non ambulat
vagi sunt gressus eius et investigabiles
7nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei
8longe fac ab ea viam tuam
et ne adpropinques foribus domus eius
9ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli
10ne forte impleantur extranei viribus tuis
et labores tui sint in domo aliena
11et gemas in novissimis
quando consumpseris carnes et corpus tuum
et dicas
12cur detestatus sum disciplinam
et increpationibus non adquievit cor meum
13nec audivi vocem docentium me
et magistris non inclinavi aurem meam
14paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae
15bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui
16deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide
17habeto eas solus nec sint alieni participes tui
18sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae
19cerva carissima et gratissimus hinulus
ubera eius inebrient te omni tempore
in amore illius delectare iugiter
20quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius
21respicit Dominus vias hominis
et omnes gressus illius considerat
22iniquitates suae capiunt impium
et funibus peccatorum suorum constringitur
23ipse morietur quia non habuit disciplinam
et multitudine stultitiae suae decipietur