1audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis prudentiam
2donum bonum tribuam vobis
legem meam ne derelinquatis
3nam et ego filius fui patris mei tenellus
et unigenitus coram matre mea
4et docebat me atque dicebat
suscipiat verba mea cor tuum
custodi praecepta mea et vives
5posside sapientiam posside prudentiam
ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei
6ne dimittas eam et custodiet te
dilige eam et servabit te
7principium sapientiae posside sapientiam
et in omni possessione tua adquire prudentiam
8arripe illam et exaltabit te
glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus
9dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita proteget te
10audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae
11viam sapientiae monstravi tibi
duxi te per semitas aequitatis
12quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui
et currens non habebis offendiculum
13tene disciplinam ne dimittas eam
custodi illam quia ipsa est vita tua
14ne delecteris semitis impiorum
nec tibi placeat malorum via
15fuge ab ea ne transeas per illam
declina et desere eam
16non enim dormiunt nisi malefecerint
et rapitur somnus ab eis nisi subplantaverint
17comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt
18iustorum autem semita quasi lux splendens procedit
et crescit usque ad perfectam diem
19via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant
20fili mi ausculta sermones meos
et ad eloquia mea inclina aurem tuam
21ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui
22vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas
23omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit
24remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te
25oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant gressus tuos
26dirige semitam pedibus tuis
et omnes viae tuae stabilientur
27ne declines ad dexteram et ad sinistram
averte pedem tuum a malo