1fili mi si spoponderis pro amico tuo
defixisti apud extraneum manum tuam
2inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus
3fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera
quia incidisti in manu proximi tui
discurre festina suscita amicum tuum
4ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae
5eruere quasi dammula de manu
et quasi avis de insidiis aucupis
6vade ad formicam o piger et considera vias eius
et disce sapientiam
7quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem
8parat aestate cibum sibi
et congregat in messe quod comedat
9usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo
10paululum dormies paululum dormitabis
paululum conseres manus ut dormias
11et veniet tibi quasi viator egestas
et pauperies quasi vir armatus
12homo apostata vir inutilis graditur ore perverso
13annuit oculis terit pede digito loquitur
14pravo corde machinatur malum
et in omni tempore iurgia seminat
15huic extemplo veniet perditio sua
et subito conteretur nec habebit ultra medicinam
16sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius
17oculos sublimes linguam mendacem
manus effundentes innoxium sanguinem
18cor machinans cogitationes pessimas
pedes veloces ad currendum in malum
19proferentem mendacia testem fallacem
et eum qui seminat inter fratres discordias
20conserva fili mi praecepta patris tui
et ne dimittas legem matris tuae
21liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo
22cum ambulaveris gradiantur tecum
cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis
23quia mandatum lucerna est et lex lux
et via vitae increpatio disciplinae
24ut custodiant te a muliere mala
et a blanda lingua extraneae
25non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum
nec capiaris nutibus illius
26pretium enim scorti vix unius est panis
mulier autem viri pretiosam animam capit
27numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo
ut vestimenta illius non ardeant
28aut ambulare super prunas
et non conburentur plantae eius
29sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui
non erit mundus cum tetigerit eam
30non grandis est culpae cum quis furatus fuerit
furatur enim ut esurientem impleat animam
31deprehensus quoque reddet septuplum
et omnem substantiam domus suae tradet
32qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam
33turpitudinem et ignominiam congregat sibi
et obprobrium illius non delebitur
34quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae
35nec adquiescet cuiusquam precibus
nec suscipiet pro redemptione dona plurima