1fili mi ne obliviscaris legis meae
et praecepta mea custodiat cor tuum
2longitudinem enim dierum et annos vitae
et pacem adponent tibi
3misericordia et veritas non te deserant
circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui
4et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus
5habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo
et ne innitaris prudentiae tuae
6in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos
7ne sis sapiens apud temet ipsum
time Dominum et recede a malo
8sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum
9honora Dominum de tua substantia
et de primitiis omnium frugum tuarum
10et implebuntur horrea tua saturitate
et vino torcularia redundabunt
11disciplinam Domini fili mi ne abicias
nec deficias cum ab eo corriperis
12quem enim diligit Dominus corripit
et quasi pater in filio conplacet sibi
13beatus homo qui invenit sapientiam
et qui affluit prudentia
14melior est adquisitio eius negotiatione argenti
et auro primo fructus
eius
15pretiosior est cunctis opibus
et omnia quae desiderantur huic non valent conparari
16longitudo dierum in dextera eius
in sinistra illius divitiae et gloria
17viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae
18lignum vitae est his qui adprehenderint eam
et qui tenuerit eam beatus
19Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia
20sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt
21fili mi ne effluant haec ab oculis tuis
custodi legem atque consilium
22et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis
23tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget
24si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus
25ne paveas repentino terrore
et inruentes tibi potentias impiorum
26Dominus enim erit in latere tuo
et custodiet pedem tuum ne capiaris
27noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac
28ne dicas amico tuo vade et revertere
et cras dabo tibi cum statim possis dare
29ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam
30ne contendas adversus hominem frustra
cum ipse tibi nihil mali fecerit
31ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius
32quia abominatio Domini est omnis inlusor
et cum simplicibus sermocinatio eius
33egestas a Domino in domo impii
habitacula autem iustorum benedicentur
34inlusores ipse deludet
et mansuetis dabit gratiam
35gloriam sapientes possidebunt
stultorum exaltatio ignominia