1fili mi si susceperis sermones meos
et mandata mea absconderis penes te
2ut audiat sapientiam auris tua
inclina cor tuum ad noscendam
prudentiam
3si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae
4si quaesieris eam quasi pecuniam
et sicut thesauros effoderis illam
5tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies
6quia Dominus dat sapientiam
et ex ore eius scientia et prudentia
7custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter
8servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens
9tunc intelleges iustitiam et iudicium
et aequitatem et omnem semitam bonam
10si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit
11consilium custodiet te prudentia servabit te
12ut eruaris de via mala
ab homine qui perversa loquitur
13qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas
14qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis
15quorum viae perversae et infames gressus eorum
16ut eruaris a muliere aliena
et ab extranea quae mollit sermones suos
17et relinquit ducem pubertatis suae
18et pacti Dei sui oblita est
inclinata est enim ad mortem domus eius
et ad impios semitae ipsius
19omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur
nec adprehendent semitas vitae
20ut ambules in via bona et calles iustorum custodias
21qui enim recti sunt habitabunt in terra
et simplices permanebunt in ea
22impii vero de terra perdentur
et qui inique agunt auferentur ex ea