1viro qui corripientem dura cervice contemnit
repentinus superveniet interitus
et eum sanitas non sequitur
2in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus
cum impii sumpserint principatum gemet populus
3vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum
qui autem nutrit scorta perdet substantiam
4rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam
5homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo
rete expandit gressibus eius
6peccantem virum iniquum involvet laqueus
et iustus laudabit atque gaudebit
7novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam
8homines pestilentes dissipant civitatem
sapientes avertunt furorem
9vir sapiens si cum stulto contenderit
sive irascatur sive rideat non inveniet requiem
10viri sanguinum oderunt simplicem
iusti quaerunt animam eius
11totum spiritum suum profert stultus
sapiens differt et reservat in posterum
12princeps qui libenter audit verba mendacii
omnes ministros habebit impios
13pauper et creditor obviam fuerunt sibi
utriusque inluminator est Dominus
14rex qui iudicat in veritate pauperes
thronus eius in aeternum firmabitur
15virga atque correptio tribuet sapientiam
puer autem qui dimittitur voluntati suae
confundet matrem suam
16in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera
et iusti ruinas eorum videbunt
17erudi filium tuum et refrigerabit te
et dabit delicias animae tuae
18cum prophetia defecerit dissipabitur populus
qui custodit legem beatus est
19servus verbis non potest erudiri
quia quod dicis intellegit et respondere contemnit
20vidisti hominem velocem ad loquendum
stulti magis speranda est quam illius correptio
21qui delicate a pueritia nutrit servum suum
postea illum sentiet contumacem
22vir iracundus provocat rixas
et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata
proclivior
23superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria
24qui cum fure partitur odit animam suam
adiurantem audit et non indicat
25qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur
26multi requirunt faciem principis
et a Domino iudicium egreditur singulorum
27abominantur iusti virum impium
et abominantur impii eos qui in recta sunt via