1fugit impius nemine persequente
iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit
2propter peccata terrae multi principes eius
et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae
dicuntur
vita ducis longior erit
3vir pauper calumnians pauperes
similis imbri vehementi in quo paratur fames
4qui derelinquunt legem laudant impium
qui custodiunt succenduntur contra eum
5viri mali non cogitant iudicium
qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia
6melior est pauper ambulans in simplicitate sua
quam dives pravis itineribus
7qui custodit legem filius sapiens est
qui pascit comesatores confundit patrem
suum
8qui coacervat divitias usuris et fenore
liberali
in pauperes congregat eas
9qui declinat aurem suam ne audiat legem
oratio eius erit execrabilis
10qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet
et simplices possidebunt bona
11sapiens sibi videtur vir dives
pauper autem prudens scrutabitur eum
12in exultatione iustorum multa gloria
regnantibus impiis ruinae hominum
13qui abscondit scelera sua non dirigetur
qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam
consequetur
14beatus homo qui semper est pavidus
qui vero mentis est durae corruet in malum
15leo rugiens et ursus esuriens
princeps impius super populum pauperem
16dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam
qui autem odit avaritiam longi fient dies eius
17hominem qui calumniatur animae sanguinem
si usque ad lacum fugerit nemo
sustentet
18qui ambulat simpliciter salvus erit
qui perversis ingreditur viis concidet semel
19qui operatur terram suam saturabitur panibus
qui sectatur otium replebitur egestate
20vir fidelis multum laudabitur
qui autem festinat ditari non erit innocens
21qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste
et pro buccella panis deserit veritatem
22vir qui festinat ditari et aliis invidet
ignorat quod egestas superveniat ei
23qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum
magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit
24qui subtrahit aliquid a patre suo et matre
et dicit hoc non est peccatum
particeps homicidae est
25qui se iactat et dilatat iurgia concitat
qui sperat in Domino saginabitur
26qui confidit in corde suo stultus est
qui autem graditur sapienter iste salvabitur
27qui dat pauperi non indigebit
qui despicit deprecantem sustinebit penuriam
28cum surrexerint impii abscondentur homines
cum illi perierint multiplicabuntur iusti