1verba congregantis filii vomentis
Visio quam locutus est vir cum quo est Deus
et qui Deo secum morante confortatus ait
2stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum
3non didici sapientiam
et non novi sanctorum scientiam
4quis ascendit in caelum atque descendit
quis continuit spiritum manibus suis
quis conligavit aquas quasi in vestimento
quis suscitavit omnes terminos terrae
quod nomen eius et quod nomen filii
eius si nosti
5omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se
6ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax
7duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar
8vanitatem et verba mendacia longe fac a me
mendicitatem et divitias ne dederis mihi
tribue tantum victui meo necessaria
9ne forte saturatus inliciar ad negandum
et dicam quis est Dominus
et egestate conpulsus furer
et peierem nomen Dei mei
10ne accuses servum ad dominum suum
ne forte maledicat tibi et corruas
11generatio quae patri suo maledicit
et quae non benedicit matri suae
12generatio quae sibi munda videtur
et tamen non est lota a sordibus suis
13generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae
14generatio quae pro dentibus gladios habet
et commandit molaribus suis
ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus
15sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer
tria sunt insaturabilia
et quartum quod numquam dicit sufficit
16infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua
ignis vero numquam dicit sufficit
17oculum qui subsannat patrem
et qui despicit partum matris suae
effodiant corvi de torrentibus
et comedant illum filii aquilae
18tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro
19viam aquilae in caelo viam colubri super petram
viam navis in medio mari
et viam viri in adulescentula
20talis est via mulieris adulterae
quae comedit et tergens os suum dicit
non sum operata malum
21per tria movetur terra et quartum non potest sustinere
22per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit cibo
23per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta
et per ancillam cum heres fuerit dominae suae
24quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibus
25formicae populus infirmus
quae praeparant in messe cibum sibi
26lepusculus plebs invalida
quae conlocat in petra cubile suum
27regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas
28stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis
29tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter
30leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum
31gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei
32et qui stultus apparuit postquam elatus est
in sublime
si enim intellexisset ori inposuisset manum
33qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum
et qui vehementer emungitur elicit
sanguinem
et qui provocat iras producit discordias