1luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas
quicumque his delectatur non erit sapiens
2sicut rugitus leonis ita terror regis
qui provocat eum peccat in animam suam
3honor est homini qui separat se a contentionibus
omnes autem stulti miscentur contumeliis
4propter frigus piger arare noluit
mendicabit ergo aestate et non dabitur ei
5sicut aqua profunda sic consilium in corde viri
sed homo sapiens exhauriet illud
6multi homines misericordes vocantur
virum autem fidelem quis inveniet
7iustus qui ambulat in simplicitate sua
beatos post se filios derelinquet
8rex qui sedet in solio iudicii
dissipat omne malum intuitu suo
9quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato
10pondus et pondus mensura et mensura
utrumque abominabile est apud Deum
11ex studiis suis intellegitur puer
si munda et si recta sint opera eius
12aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque
13noli diligere somnum ne te egestas opprimat
aperi oculos tuos et saturare panibus
14malum est malum est dicit omnis emptor
et cum recesserit tunc gloriabitur
15est aurum et multitudo gemmarum
vas autem pretiosum labia scientiae
16tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni
et pro extraneis aufer pignus ab eo
17suavis est homini panis mendacii
et postea implebitur os eius calculo
18cogitationes consiliis roborantur
et gubernaculis tractanda sunt bella
19ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne
commiscearis
20qui maledicit patri suo et matri
extinguetur lucerna eius in mediis tenebris
21hereditas ad quam festinatur in principio
in novissimo benedictione carebit
22ne dicas reddam malum
expecta Dominum et liberabit te
23abominatio est apud Deum pondus et pondus
statera dolosa non est bona
24a Domino diriguntur gressus viri
quis autem hominum intellegere potest viam suam
25ruina est hominis devorare sanctos
et post vota tractare
26dissipat impios rex sapiens
et curvat super eos fornicem
27lucerna Domini spiraculum hominis
quae investigat omnia secreta ventris
28misericordia et veritas custodiunt regem
et roboratur clementia thronus eius
29exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities
30livor vulneris absterget mala
et plagae in secretioribus ventris