1melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua
quam torquens labia insipiens
2ubi non est scientia animae non est bonum
et qui festinus est pedibus offendit
3stultitia hominis subplantat gressus eius
et contra Deum fervet animo suo
4divitiae addunt amicos plurimos
a paupere autem et hii quos habuit separantur
5testis falsus non erit inpunitus
et qui mendacia loquitur non effugiet
6multi colunt personam potentis
et amici sunt dona tribuenti
7fratres hominis pauperis oderunt eum
insuper et amici procul recesserunt ab eo
qui tantum verba sectatur nihil habebit
8qui autem possessor est mentis diligit animam suam
et custos prudentiae inveniet bona
9testis falsus non erit inpunitus
et qui loquitur mendacia peribit
10non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus
11doctrina viri per patientiam noscitur
et gloria eius est iniqua praetergredi
12sicut fremitus leonis ita et regis ira
et sicut ros super herbam ita hilaritas eius
13dolor patris filius stultus
et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier
14domus et divitiae dantur a patribus
a Domino autem proprie uxor prudens
15pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet
16qui custodit mandatum custodit animam suam
qui autem neglegit vias suas mortificabitur
17feneratur Domino qui miseretur pauperis
et vicissitudinem suam reddet ei
18erudi filium tuum ne desperes
ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam
19qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet
20audi consilium et suscipe disciplinam
ut sis sapiens in novissimis tuis
21multae cogitationes in corde viri
voluntas autem Domini permanebit
22homo indigens misericors est
et melior pauper quam vir mendax
23timor Domini ad vitam
et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi
24abscondit piger manum suam sub ascella
nec ad os suum adplicat eam
25pestilente flagellato stultus sapientior erit
sin autem corripueris sapientem intelleget
disciplinam
26qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix
27non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae
28testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem
29parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus