1sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini
quocumque voluerit inclinabit illud
2omnis via viri recta sibi videtur
adpendit autem corda Dominus
3facere misericordiam et iudicium
magis placent Domino quam victimae
4exaltatio oculorum et dilatatio cordis
lucerna impiorum peccatum
5cogitationes robusti semper in abundantia
omnis autem piger semper in egestate
6qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est
et inpingetur ad laqueos mortis
7rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium
8perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius
9melius est sedere in angulo domatis
quam cum muliere litigiosa et in domo communi
10anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo
11multato pestilente sapientior erit parvulus
et si sectetur sapientem sumet scientiam
12excogitat iustus de domo impii
ut detrahat impios in malum
13qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis
et ipse clamabit et non exaudietur
14munus absconditum extinguet iras
et donum in sinu indignationem maximam
15gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem
16vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur
17qui diligit epulas in egestate erit
qui amat vinum et pinguia non ditabitur
18pro iusto datur impius et pro rectis iniquus
19melius est habitare in terra deserta
quam cum muliere rixosa et iracunda
20thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti
et inprudens homo dissipabit illud
21qui sequitur iustitiam et misericordiam
inveniet vitam et iustitiam et gloriam
22civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius
23qui custodit os suum et linguam suam
custodit ab angustiis animam suam
24superbus et arrogans vocatur indoctus
qui in ira operatur superbiam
25desideria occidunt pigrum
noluerunt enim quicquam manus eius operari
26tota die concupiscit et desiderat
qui autem iustus est tribuet et non cessabit
27hostiae impiorum abominabiles
quia offeruntur ex scelere
28testis mendax peribit
vir oboediens loquitur victoriam
29vir impius procaciter obfirmat vultum suum
qui autem rectus est corrigit viam suam
30non est sapientia non est prudentia
non est consilium contra Dominum
31equus paratur ad diem belli
Dominus autem salutem tribuet