1hominis est animum praeparare
et Dei gubernare linguam
2omnes viae hominum patent oculis eius
spirituum ponderator est Dominus
3revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae
4universa propter semet ipsum operatus est Dominus
impium quoque ad diem malum
5abominatio Domini omnis arrogans
etiam si manus ad manum fuerit non erit
innocens
6misericordia et veritate redimitur iniquitas
et in timore Domini declinatur a malo
7cum placuerint Domino viae hominis
inimicos quoque eius convertet ad pacem
8melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate
9cor hominis disponet viam suam
sed Domini est dirigere gressus eius
10divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius
11pondus et statera iudicia Domini sunt
et opera eius omnes lapides sacculi
12abominabiles regi qui agunt impie
quoniam iustitia firmatur solium
13voluntas regum labia iusta
qui recta loquitur diligetur
14indignatio regis nuntii mortis
et vir sapiens placabit eam
15in hilaritate vultus regis vita
et clementia eius quasi imber serotinus
16posside sapientiam quia auro melior est
et adquire prudentiam quia pretiosior est argento
17semita iustorum declinat mala
custos animae suae servat viam suam
18contritionem praecedit superbia
et ante ruinam exaltatur spiritus
19melius est humiliari cum mitibus
quam dividere spolia cum superbis
20eruditus in verbo repperiet bona
et qui in Domino sperat beatus est
21qui sapiens corde est appellabitur prudens
et qui dulcis eloquio maiora percipiet
22fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas
23cor sapientis erudiet os eius
et labiis illius addet gratiam
24favus mellis verba conposita
dulcedo animae et sanitas ossuum
25est via quae videtur homini recta
et novissimum eius ducit ad mortem
26anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum
27vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit
28homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes
29vir iniquus lactat amicum suum
et ducit eum per viam non bonam
30qui adtonitis oculis cogitat prava
mordens labia sua perficit malum
31corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur
32melior est patiens viro forte
et qui dominatur animo suo expugnatore urbium
33sortes mittuntur in sinu
sed a Domino temperantur