1melior est buccella sicca cum gaudio
quam domus plena victimis cum iurgio
2servus sapiens dominabitur filiis stultis
et inter fratres hereditatem dividet
3sicut igne probatur argentum et aurum camino
ita corda probat Dominus
4malus oboedit linguae iniquae
et fallax obtemperat labiis mendacibus
5qui despicit pauperem exprobrat factori eius
et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus
6corona senum filii filiorum
et gloria filiorum patres sui
7non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens
8gemma gratissima expectatio praestolantis
quocumque se verterit prudenter intellegit
9qui celat delictum quaerit amicitias
qui altero sermone repetit separat foederatos
10plus proficit correptio apud prudentem
quam centum plagae apud stultum
11semper iurgia quaerit malus
angelus autem crudelis mittetur contra eum
12expedit magis ursae occurrere raptis fetibus
quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua
13qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius
14qui dimittit aquam caput est iurgiorum
et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit
15et qui iustificat impium et qui condemnat iustum
abominabilis est uterque apud Dominum
16quid prodest habere divitias stultum
cum sapientiam emere non possit
17omni tempore diligit qui amicus est
et frater in angustiis conprobatur
18homo stultus plaudet manibus
cum spoponderit pro amico suo
19qui meditatur discordiam diligit rixas
et qui exaltat ostium quaerit ruinam
20qui perversi cordis est non inveniet bonum
et qui vertit linguam incidet in malum
21natus est stultus in ignominiam suam
sed nec pater in fatuo laetabitur
22animus gaudens aetatem floridam facit
spiritus tristis exsiccat ossa
23munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii
24in facie prudentis lucet sapientia
oculi stultorum in finibus terrae
25ira patris filius stultus
et dolor matris quae genuit eum
26non est bonum damnum inferre iusto
nec percutere principem qui recta iudicat
27qui moderatur sermones suos doctus et prudens est
et pretiosi spiritus vir eruditus
28stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur
et si conpresserit labia sua intellegens