1sapiens mulier aedificavit domum suam
insipiens instructam quoque destruet manibus
2ambulans recto itinere et timens Deum
despicitur ab eo qui infami graditur via
3in ore stulti virga superbiae
labia sapientium custodiunt eos
4ubi non sunt boves praesepe vacuum est
ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis
5testis fidelis non mentietur
profert mendacium testis dolosus
6quaerit derisor sapientiam et non inveniet
doctrina prudentium facilis
7vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae
8sapientia callidi est intellegere viam suam
et inprudentia stultorum errans
9stultis inludet peccatum
inter iustos morabitur gratia
10cor quod novit amaritudinem animae suae
in gaudio eius non miscebitur extraneus
11domus impiorum delebitur
tabernacula iustorum germinabunt
12est via quae videtur homini iusta
novissima autem eius deducunt ad mortem
13risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat
14viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus
15innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos
16sapiens timet et declinat malum
stultus transilit et confidit
17inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est
18possidebunt parvuli stultitiam
et astuti expectabunt scientiam
19iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum
20etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi
21qui despicit proximum suum peccat
qui autem miseretur pauperi beatus erit
22errant qui operantur malum
misericordia et veritas praeparant bona
23in omni opere erit abundantia
ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas
24corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia
25liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis
26in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes
27timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis
28in multitudine populi dignitas regis
et in paucitate plebis ignominia principis
29qui patiens est multa gubernatur prudentia
qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam
30vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia
31qui calumniatur egentem exprobrat factori eius
honorat autem eum qui miseretur pauperis
32in malitia sua expelletur impius
sperat autem iustus in morte sua
33in corde prudentis requiescit sapientia
et indoctos quoque erudiet
34iustitia elevat gentem
miseros facit populos peccatum
35acceptus est regi minister intellegens
iracundiam eius inutilis sustinebit