1filius sapiens doctrina patris
qui autem inlusor est non audit cum arguitur
2de fructu oris homo saturabitur
bonis
anima autem praevaricatorum iniqua
3qui custodit os suum custodit animam suam
qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala
4vult et non vult piger
anima autem operantium inpinguabitur
5verbum mendax iustus detestabitur
impius confundit et confundetur
6iustitia custodit innocentis viam
impietas vero peccato subplantat
7est quasi dives cum nihil habeat
et est quasi pauper cum in multis divitiis sit
8redemptio animae viri divitiae suae
qui autem pauper est increpationem non sustinet
9lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur
10inter superbos semper iurgia sunt
qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia
11substantia festinata minuetur
quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur
12spes quae differtur adfligit animam
lignum vitae desiderium veniens
13qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat
qui autem timet praeceptum in pace versabitur
14lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis
15doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago
16astutus omnia agit cum consilio
qui autem fatuus est aperit stultitiam
17nuntius impii cadet in malum
legatus fidelis sanitas
18egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam
qui autem adquiescit arguenti glorificabitur
19desiderium si conpleatur delectat animam
detestantur stulti eos qui fugiunt mala
20qui cum sapientibus graditur sapiens erit
amicus stultorum efficietur similis
21peccatores persequetur malum
et iustis retribuentur bona
22bonus relinquet heredes filios et nepotes
et custoditur iusto substantia peccatoris
23multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio
24qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit
25iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis