1qui diligit disciplinam diligit scientiam
qui autem odit increpationes insipiens est
2qui bonus est hauriet a Domino gratiam
qui autem confidit cogitationibus suis impie agit
3non roborabitur homo ex impietate
et radix iustorum non commovebitur
4mulier diligens corona viro suo
et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit
5cogitationes iustorum iudicia
et consilia impiorum fraudulentia
6verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos
7verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit
8doctrina sua noscetur vir
qui autem vanus et excors est patebit contemptui
9melior est pauper et sufficiens sibi
quam gloriosus et indigens pane
10novit iustus animas iumentorum suorum
viscera autem impiorum crudelia
11qui operatur terram suam saturabitur panibus
qui autem sectatur otium stultissimus est
12desiderium impii munimentum est pessimorum
radix autem iustorum proficiet
13propter peccata labiorum ruina proximat malo
effugiet autem iustus de angustia
14de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis
et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei
15via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia
16fatuus statim indicat iram suam
qui autem dissimulat iniuriam callidus est
17qui quod novit loquitur index iustitiae est
qui autem mentitur testis est fraudulentus
18est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae
lingua autem sapientium sanitas est
19labium veritatis firmum erit in perpetuum
qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii
20dolus in corde cogitantium mala
qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos
gaudium
21non contristabit iustum quicquid ei acciderit
impii autem replebuntur malo
22abominatio Domino labia mendacia
qui autem fideliter agunt placent ei
23homo versutus celat scientiam
et cor insipientium provocabit stultitiam
24manus fortium dominabitur
quae autem remissa est tributis serviet
25maeror in corde viri humiliabit illud
et sermone bono laetificabitur
26qui neglegit damnum propter amicum iustus est
iter autem impiorum decipiet eos
27non inveniet fraudulentus lucrum
et substantia hominis erit auri pretium
28in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem