1statera dolosa abominatio apud Dominum
et pondus aequum voluntas eius
2ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia
ubi autem humilitas ibi et sapientia
3simplicitas iustorum diriget eos
et subplantatio perversorum vastabit illos
4non proderunt divitiae in die ultionis
iustitia autem liberabit a morte
5iustitia simplicis diriget viam eius
et in impietate sua corruet impius
6iustitia rectorum liberabit eos
et in insidiis suis capientur iniqui
7mortuo homine impio nulla erit ultra spes
et expectatio sollicitorum peribit
8iustus de angustia liberatus est
et tradetur impius pro eo
9simulator ore decipit amicum suum
iusti autem liberabuntur scientia
10in bonis iustorum exultabit
civitas
et in perditione impiorum erit laudatio
11benedictione iustorum exaltabitur civitas
et ore impiorum subvertetur
12qui despicit amicum suum indigens corde est
vir autem prudens tacebit
13qui ambulat fraudulenter revelat arcana
qui autem fidelis est animi celat
commissum
14ubi non est gubernator populus corruet
salus autem ubi multa consilia
15adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo
qui autem cavet laqueos securus erit
16mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias
17benefacit animae suae vir misericors
qui autem crudelis est et propinquos abicit
18impius facit opus instabile
seminanti autem iustitiam merces fidelis
19clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem
20abominabile Domino pravum cor
et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant
21manus in manu non erit innocens malus
semen autem iustorum salvabitur
22circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua
23desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor
24alii dividunt propria et ditiores fiunt
alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt
25anima quae benedicit inpinguabitur
et qui inebriat ipse quoque inebriabitur
26qui abscondit frumenta maledicetur in populis
benedictio autem super caput vendentium
27bene consurgit diluculo qui quaerit bona
qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis
28qui confidet in divitiis suis corruet
iusti autem quasi virens folium germinabunt
29qui conturbat domum suam possidebit ventos
et qui stultus est serviet sapienti
30fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est
31si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator