1locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai anno secundo
postquam egressi sunt de terra Aegypti mense primo dicens
2faciant filii Israhel phase in tempore suo
3quartadecima die mensis huius ad vesperam
iuxta omnes caerimonias et iustificationes eius
4praecepitque Moses filiis Israhel ut facerent phase
5qui fecerunt tempore suo
quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai
iuxta omnia quae mandaverat Dominus Mosi fecerunt filii Israhel
6ecce autem quidam inmundi super animam hominis
qui non poterant facere pascha in die illo
accedentes ad Mosen et Aaron
7dixerunt eis
inmundi sumus super animam hominis
quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem
Domino
in tempore suo inter filios Israhel
8quibus respondit Moses
state ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis
9locutusque est Dominus ad Mosen dicens
10loquere filiis Israhel
homo qui fuerit inmundus super anima
sive in via procul in gente vestra
faciat phase Domino
11mense secundo
quartadecima die mensis ad vesperam
cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud
12non relinquent ex eo quippiam usque mane
et os eius non confringent
omnem ritum phase observabunt
13si quis autem et mundus est et in itinere non fuit
et tamen non fecit phase
exterminabitur anima illa de populis suis
quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo
peccatum suum ipse portabit
14peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos
faciet phase Domini iuxta caerimonias et
iustificationes eius
praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae
15igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes
a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane
16sic fiebat iugiter
per diem operiebat illud nubes et per noctem quasi species ignis
17cumque ablata fuisset nubes quae tabernaculum protegebat
tunc proficiscebantur filii Israhel
et in loco ubi stetisset nubes ibi castrametabantur
18ad imperium Domini proficiscebantur
et ad imperium illius figebant tabernaculum
cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum
manebant in eodem loco
19et si evenisset ut multo tempore maneret super illud
erant filii Israhel in excubiis Domini et non proficiscebantur
20quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum
ad imperium Domini erigebant tentoria
et ad imperium illius deponebant
21si fuisset nubes a vespere usque mane
et statim diluculo tabernaculum reliquisset
proficiscebantur
et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoria
22si biduo aut uno mense
vel longiori tempore fuisset super tabernaculum
manebant filii Israhel in eodem loco et non proficiscebantur
statim autem ut recessisset movebant castra
23per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur
erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Mosi