1locutus est Dominus ad Mosen dicens
2fac tibi duas tubas argenteas ductiles
quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra
3cumque increpueris tubis
congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi
4si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis
Israhel
5sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit
movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam
6in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae
levabunt tentoria qui habitant ad meridiem
et iuxta hunc modum reliqui facient
ululantibus tubis in profectione
7quando autem congregandus est populus
simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt
8filii Aaron sacerdotes clangent tubis
eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris
9si exieritis ad bellum de terra vestra
contra hostes qui dimicant adversum vos
clangetis ululantibus tubis
et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro
ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum
10si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas
canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis
ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester
11anno secundo mense secundo vicesima die mensis
elevata est nubes de tabernaculo foederis
12profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai
et recubuit nubes in solitudine Pharan
13moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi
14filii Iuda per turmas suas
quorum princeps erat Naasson filius Aminadab
15in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar
16in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon
17depositumque est tabernaculum
quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari
18profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum
quorum princeps erat Helisur filius Sedeur
19in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai
20porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel
21profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium
tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum
22moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas
in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud
23in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur
24et in tribu Beniamin dux Abidan
filius Gedeonis
25novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas
suas
in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
26in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran
27et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira
filius Henan
28haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel
per turmas suas quando egrediebantur
29dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo
proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis
veni nobiscum ut benefaciamus tibi
quia Dominus bona promisit Israheli
30cui ille respondit
non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum
31et ille noli inquit nos relinquere
tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus
et eris ductor noster
32cumque nobiscum veneris
quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus
dabimus tibi
33profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum
arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres
providens castrorum locum
34nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent
35cumque elevaretur arca dicebat Moses
surge Domine et dissipentur inimici tui
et fugiant qui oderunt te a facie tua
36cum autem deponeretur aiebat
revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel