1accesserunt autem et principes familiarum Galaad
filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph
locutique sunt Mosi coram principibus Israhel atque dixerunt
2tibi domino nostro praecepit Dominus
ut terram sorte divideres filiis Israhel
et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri
3quas si alterius tribus homines uxores acceperint
sequetur possessio sua
et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur
4atque ita fiet ut cum iobeleus id est quinquagesimus annus remissionis
advenerit
confundatur sortium distributio
et aliorum possessio ad alios transeat
5respondit Moses filiis Israhel et Domino praecipiente ait
recte tribus filiorum Ioseph locuta est
6et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est
nubant quibus volunt tantum ut suae tribus hominibus
7ne commisceatur possessio filiorum Israhel de tribu in tribum
omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua
8et cunctae feminae maritos de eadem tribu accipient
ut hereditas permaneat in familiis
9nec sibi misceantur tribus
sed ita maneant
10ut a Domino separatae sunt
feceruntque filiae Salphaad ut fuerat imperatum
11et nupserunt Maala et Thersa et Egla et Melcha et Noa
filiis patrui sui
12de familia Manasse qui fuit filius Ioseph
et possessio quae illis fuerat adtributa
mansit in tribu et familia patris earum
13haec sunt mandata atque iudicia
quae praecepit Dominus per manum Mosi ad filios Israhel
in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho
EXPLICIT LIBER VAIEDABBERID EST NUMERI