1Haec sunt verba quae locutus est Moses ad omnem Israhel
trans Iordanem in solitudine campestri contra mare Rubrum
inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth
ubi auri est plurimum
2undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque
Cadesbarne
3quadragesimo anno undecimo mense prima die mensis
locutus est Moses ad filios Israhel
omnia quae praeceperat illi Dominus ut diceret eis
4postquam percussit Seon regem Amorreorum qui habitavit in
Esebon
et Og regem Basan qui mansit in Aseroth
et in Edrai
5trans Iordanem in terra Moab
coepitque Moses explanare legem et dicere
6Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens
sufficit vobis quod in hoc monte mansistis
7revertimini et venite ad montem Amorreorum
et ad cetera quae ei proxima sunt
campestria atque montana et humiliora loca
contra meridiem et iuxta litus maris
terram Chananeorum et Libani usque ad flumen magnum Eufraten
8en inquit tradidi vobis ingredimini et possidete eam
super qua iuravit Dominus patribus vestris
Abraham et Isaac et Iacob
ut daret illam eis et semini eorum post eos
9dixique vobis illo in
tempore
10non possum solus sustinere vos
quia Dominus Deus vester multiplicavit vos
et estis hodie sicut stellae caeli plurimae
11Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa
milia
et benedicat vobis sicut locutus est
12non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus ac
iurgia
13date e vobis viros sapientes et gnaros
et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris
ut ponam eos vobis principes
14tunc respondistis mihi bona res est quam vis facere
15tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles
et constitui eos principes
tribunos et centuriones et quinquagenarios ac decanos
qui docerent vos singula
16praecepique eis dicens
audite illos et quod iustum est iudicate
sive civis sit ille sive peregrinus
17nulla erit distantia personarum
ita parvum audietis ut magnum
nec accipietis cuiusquam personam quia Dei iudicium est
quod si difficile vobis aliquid visum fuerit
referte ad me et ego audiam
18praecepique omnia quae facere deberetis
19profecti autem de Horeb
transivimus per heremum terribilem et maximam quam vidistis
per viam montis Amorrei
sicut praeceperat Dominus Deus noster nobis
cumque venissemus in Cadesbarne
20dixi vobis
venistis ad montem Amorrei
quem Dominus Deus noster daturus est nobis
21vide terram quam Dominus Deus tuus dat tibi
ascende et posside eam
sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis
noli metuere nec quicquam paveas
22et accessistis ad me omnes atque dixistis
mittamus viros qui considerent terram
et renuntient per quod iter debeamus ascendere
et ad quas pergere civitates
23cumque mihi sermo placuisset
misi e vobis duodecim viros singulos de tribubus suis
24qui cum perrexissent et ascendissent in montana
venerunt usque ad vallem Botri
et considerata terra
25sumentes de fructibus eius ut ostenderent ubertatem
adtulerunt ad nos atque dixerunt
bona est terra quam Dominus Deus noster daturus est nobis
26et noluistis ascendere
sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri
27murmurati estis in tabernaculis vestris atque
dixistis
odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Aegypti
ut traderet in manu Amorrei atque deleret
28quo ascendemus nuntii terruerunt cor nostrum dicentes
maxima multitudo est et nobis in statura procerior
urbes magnae et ad caelum usque munitae
filios Enacim vidimus ibi
29et dixi vobis nolite metuere nec timeatis eos
30Dominus Deus qui ductor est vester pro vobis ipse pugnabit
sicut fecit in Aegypto videntibus cunctis
31et in solitudine ipse vidisti
portavit te Dominus Deus tuus
ut solet homo gestare parvulum filium suum
in omni via per quam ambulasti
donec veniretis ad locum istum
32et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro
33qui praecessit vos in via
et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis
nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis
34cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum
iratus iuravit et ait
35non videbit quispiam de hominibus generationis huius pessimae
terram bonam quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris
36praeter Chaleb filium Iepphonne
ipse enim videbit eam
et ipsi dabo terram quam calcavit et filiis eius
quia secutus est Dominum
37nec miranda indignatio in populum
cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit
nec tu ingredieris illuc
38sed Iosue filius Nun minister tuus ipse intrabit pro te
hunc exhortare et robora
et ipse terram sorte dividat Israheli
39parvuli vestri de quibus dixistis quod captivi ducerentur
et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam
ipsi ingredientur et ipsis dabo terram et possidebunt eam
40vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri
41et respondistis mihi peccavimus Domino
ascendemus atque pugnabimus
sicut praecepit Dominus Deus noster
cumque instructi armis pergeretis in montem
42ait mihi Dominus dic ad eos
nolite ascendere neque pugnetis
non enim sum vobiscum ne cadatis coram inimicis vestris
43locutus sum et non audistis
sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in
montem
44itaque egressus Amorreus qui habitabat in montibus
et obviam veniens persecutus est vos sicut solent apes persequi
et cecidit de Seir usque Horma
45cumque reversi ploraretis coram Domino
non audivit vos nec voci vestrae voluit adquiescere
46sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore