1haec sunt generationes Aaron et Mosi
in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai
2et haec nomina filiorum Aaron primogenitus eius Nadab
dein Abiu et Eleazar et Ithamar
3haec nomina filiorum Aaron sacerdotum
qui uncti sunt et quorum repletae et consecratae manus
ut sacerdotio fungerentur
4mortui sunt Nadab et Abiu
cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque
liberis
functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo
5locutus est Dominus ad Mosen dicens
6adplica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis
ut ministrent ei et excubent
7et observent
quicquid ad cultum pertinet multitudinis
coram tabernaculo testimonii
8et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio eius
9dabisque dono Levitas
10Aaron et filiis eius
quibus traditi sunt a filiis Israhel
Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii
externus qui ad ministrandum accesserit
morietur
11locutusque est Dominus ad Mosen dicens
12ego tuli Levitas a filiis Israhel
pro omni primogenito qui aperit vulvam in filiis Israhel
eruntque Levitae mei
13meum est enim omne primogenitum
ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti
sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israhel
ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus
14locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai dicens
15numera filios Levi per domos patrum suorum et familias
omnem masculum ab uno mense et supra
16numeravit Moses ut praeceperat Dominus
17et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari
18filii Gerson Lebni et Semei
19filii Caath Amram et Iessaar Hebron et Ozihel
20filii Merari Mooli et Musi
21de Gerson fuere familiae duae lebnitica et semeitica
22quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra
septem milia quingentorum
23hii post tabernaculum metabuntur ad occidentem
24sub principe Eliasaph filio Lahel
25et habebunt excubias in tabernaculo foederis
26ipsum tabernaculum et operimentum eius
tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis et
cortinas atrii
tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi
et quicquid ad ritum altaris pertinet
funes tabernaculi et omnia utensilia eius
27cognatio Caath habebit populos
Amramitas et Iessaaritas et Hebronitas et Ozihelitas
hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua
28omnes generis masculini ab uno mense et supra
octo milia sescenti
habebunt excubias sanctuarii
29et castrametabuntur ad meridianam plagam
30princepsque eorum erit Elisaphan filius Ozihel
31et custodient arcam mensamque et candelabrum
altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur
et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem
32princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis
erit super excubitores custodiae sanctuarii
33at vero de Merari erunt populi Moolitae et Musitae
recensiti per nomina sua
34omnes generis masculini ab uno mense et supra
sex milia ducenti
35princeps eorum Surihel filius Abiahihel
in plaga septentrionali castrametabuntur
36erunt sub custodia eorum
tabulae tabernaculi et vectes et columnae ac bases earum
et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent
37columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis
et paxilli cum funibus
38castrametabuntur ante tabernaculum foederis
id est ad orientalem plagam
Moses et Aaron cum filiis suis
habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israhel
quisquis alienus accesserit morietur
39omnes Levitae quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta praeceptum Domini
per familias suas in genere masculino a mense uno et supra
fuerunt viginti duo milia
40et ait Dominus ad Mosen
numera primogenitos sexus masculini de filiis Israhel
a mense uno et supra
et habebis summam eorum
41tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israhel
ego sum Dominus
et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israhel
42recensuit Moses sicut praeceperat Dominus primogenitos filiorum Israhel
43et fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra
viginti duo milia ducenti septuaginta tres
44locutusque est Dominus ad Mosen
45tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israhel
et pecora Levitarum pro pecoribus eorum
eruntque Levitae mei ego sum Dominus
46in pretio autem ducentorum septuaginta trium
qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israhel
47accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii
siclus habet obolos viginti
48dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra sunt
49tulit igitur Moses pecuniam eorum qui fuerant amplius
et quos redemerant a Levitis
50pro primogenitis filiorum Israhel
mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii
51et dedit eam Aaroni et filiis eius
iuxta verbum quod praeceperat sibi Dominus