1locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
2singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum
castrametabuntur filiorum Israhel
per gyrum tabernaculi foederis
3ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui
eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab
4et omnis de stirpe eius summa pugnantium
septuaginta quattuor milia sescentorum
5iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar
quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar
6et omnis numerus pugnatorum eius
quinquaginta quattuor milia quadringenti
7in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon
8omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum
quinquaginta septem milia quadringenti
9universi qui in castris Iudae adnumerati sunt
fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti
et per turmas suas primi egredientur
10in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam
erit princeps Elisur filius Sedeur
11et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt
quadraginta sex milia quingenti
12iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon
quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai
13et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt
quinquaginta novem milia trecenti
14in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel
15et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt
quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta
16omnes qui recensiti sunt in castris Ruben
centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta
per turmas suas in secundo loco proficiscentur
17levabitur autem tabernaculum testimonii
per officia Levitarum et turmas eorum
quomodo erigetur ita et deponetur
singuli per loca et ordines suos proficiscentur
18ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim
quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud
19cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt
quadraginta milia quingenti
20et cum eis tribus filiorum Manasse
quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur
21cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt
triginta duo milia ducenti
22in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis
23et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt
triginta quinque milia quadringenti
24omnes qui numerati sunt in castris Ephraim
centum octo milia centum
per turmas suas tertii proficiscentur
25ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan
quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
26cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt
sexaginta duo milia septingenti
27iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser
quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran
28cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt
quadraginta milia et mille quingenti
29de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan
30cunctus exercitus pugnatorum eius
quinquaginta tria milia quadringenti
31omnes qui numerati sunt in castris Dan
fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti
et novissimi proficiscentur
32hic numerus filiorum Israhel
per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus
sescenta tria milia quingenti quinquaginta
33Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel
sic enim praecepit Dominus Mosi
34feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus
castrametati sunt per turmas suas
et profecti per familias ac domos patrum suorum