1locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
2tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum
per domos et familias suas
3a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum
omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo foederis
4hic est cultus filiorum Caath
tabernaculum foederis et sanctum sanctorum
5ingredientur Aaron et filii eius
quando movenda sunt castra
et deponent velum quod pendet ante fores
involventque eo arcam testimonii
6et operient rursum velamine ianthinarum
pellium
extendentque desuper pallium totum hyacinthinum
et inducent vectes
7mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio
et ponent cum ea turibula et mortariola
cyatos et crateras ad liba fundenda
panes semper in ea erunt
8extendentque desuper pallium coccineum
quod rursum operient velamento ianthinarum pellium
et inducent vectes
9sument et pallium hyacinthinum
quo operient candelabrum cum lucernis et
forcipibus suis
et emunctoriis et cunctis vasis olei
quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt
10et super omnia ponent operimentum ianthinarum pellium
et inducent vectes
11nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento
et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium
inducentque vectes
12omnia vasa quibus ministratur in sanctuario
involvent hyacinthino pallio
et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium
inducentque vectes
13sed et altare mundabunt cinere
et involvent illud purpureo vestimento
14ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio eius utuntur
id est ignium receptacula
fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla
cuncta vasa altaris operient simul velamine ianthinarum pellium
et inducent vectes
15cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius
in commotione castrorum
tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta
et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur
ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo foederis
16super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis
ad cuius pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas
et conpositionis incensum
et sacrificium quod semper offertur
et oleum unctionis
et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet
omniumque vasorum quae in sanctuario sunt
17locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
18nolite perdere populum Caath de medio Levitarum
19sed hoc facite eis ut vivant et non moriantur
si tetigerint sancta sanctorum
Aaron et filii eius intrabunt ipsique disponent opera singulorum
et divident quid portare quis debeat
20alii nulla curiositate videant quae sunt in sanctuario
priusquam involvantur
alioquin morientur
21locutus est Dominus ad Mosen dicens
22tolle summam etiam filiorum Gerson
per domos ac familias et cognationes suas
23a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta numera
omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo foederis
24hoc est officium familiae Gersonitarum
25ut portent cortinas tabernaculi et tectum foederis
operimentum aliud et super omnia velamen ianthinum
tentoriumque quod pendet in introitu foederis tabernaculi
26cortinas atrii et velum in introitu quod est ante tabernaculum
omnia quae ad altare pertinent funiculos et vasa ministerii
27iubente Aaron et filiis eius portabunt filii Gerson
et scient singuli cui debeant oneri
mancipari
28hic est cultus familiae Gersonitarum in tabernaculo foederis
eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
29filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis
30a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta
omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum foederis
testimonii
31haec sunt onera eorum
portabunt tabulas tabernaculi et vectes eius
columnas et bases earum
32columnas quoque atrii per circuitum
cum basibus et paxillis et funibus suis
omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt
33hoc est officium familiae Meraritarum
et ministerium in tabernaculo foederis
eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
34recensuerunt igitur Moses et Aaron et principes synagogae
filios Caath per cognationes et domos patrum suorum
35a triginta annis et supra
usque ad annum quinquagesimum
omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi foederis
36et inventi sunt duo milia septingenti quinquaginta
37hic est numerus populi Caath qui intrat tabernaculum foederis
hos numeravit Moses et Aaron
iuxta sermonem Domini per manum Mosi
38numerati sunt et filii Gerson
per cognationes et domos patrum suorum
39a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum
omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo foederis
40et inventi sunt duo milia sescenti triginta
41hic est populus Gersonitarum
quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta verbum Domini
42numerati sunt et filii Merari
per cognationes et domos patrum suorum
43a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum
omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi foederis
44et inventi sunt tria milia ducenti
45hic est numerus filiorum Merari quos recensuerunt Moses et Aaron
iuxta imperium Domini per manum Mosi
46omnes qui recensiti sunt de Levitis
et quos fecit ad nomen Moses et Aaron et principes Israhel
per cognationes et domos patrum suorum
47a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum
ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda
48fuerunt simul octo milia quingenti octoginta
49iuxta verbum Domini recensuit eos Moses
unumquemque iuxta officium et onera sua
sicut praeceperat ei Dominus