1accesserunt autem filiae Salphaad filii Epher filii Galaad filii Machir
filii Manasse
qui fuit filius Ioseph
quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa
2steteruntque coram Mosen et Eleazaro sacerdote
et cunctis principibus populi
ad ostium tabernaculi foederis atque dixerunt
3pater noster mortuus est in deserto
nec fuit in seditione quae concitata est contra Dominum sub Core
sed in peccato suo mortuus est
hic non habuit mares filios
cur tollitur nomen illius de familia sua
quia non habet filium
date nobis possessionem inter cognatos patris nostri
4rettulitque Moses causam earum ad iudicium Domini
5qui dixit ad eum
6iustam rem postulant filiae Salphaad
da eis possessionem inter cognatos patris sui
et ei in hereditate succedant
7ad filios autem Israhel loqueris haec
8homo cum mortuus fuerit absque filio
ad filiam eius transibit hereditas
9si filiam non habuerit habebit successores fratres suos
10quod si et fratres non fuerint
dabitis hereditatem fratribus patris eius
11sin autem nec patruos habuerit
dabitur hereditas his qui ei proximi sunt
eritque hoc filiis Israhel sanctum lege perpetua
sicut praecepit Dominus Mosi
12dixit quoque Dominus ad Mosen
ascende in montem istum Abarim
et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israhel
13cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum
sicut ivit frater tuus Aaron
14quia offendistis me in deserto Sin in contradictione
multitudinis
nec sanctificare me voluistis coram ea super
aquas
hae sunt aquae Contradictionis in Cades deserti Sin
15cui respondit Moses
16provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis
hominem qui sit super multitudinem hanc
17et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel
introducere
ne sit populus Domini sicut oves absque pastore
18dixitque Dominus ad eum
tolle Iosue filium Nun virum in quo est spiritus
et pone manum tuam super eum
19qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine
20et dabis ei praecepta cunctis videntibus et partem gloriae tuae
ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israhel
21pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum
ad verbum eius egredietur et ingredietur
ipse et omnes filii Israhel cum eo et cetera multitudo
22fecit Moses ut praeceperat Dominus
cumque tulisset Iosue
statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi
23et inpositis capiti eius manibus
cuncta replicavit quae mandaverat Dominus