1dixit quoque Dominus ad Mosen
2praecipe filiis Israhel et dices ad eos
oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi
offerte per tempora sua
3haec sunt sacrificia quae offerre debetis
agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum
4unum offeretis mane et alterum ad vesperam
5decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo purissimo
et habeat quartam partem hin
6holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai
in odorem suavissimum incensi Domini
7et libabitis vini quartam partem hin
per agnos singulos in sanctuario Domini
8alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam
iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius
oblationem suavissimi odoris Domino
9die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos
et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio
et liba
10quae rite funduntur
per singula sabbata in holocausto sempiterno
11in kalendis autem id est in mensuum exordiis
offeretis holocaustum Domino
vitulos de armento duos arietem unum
agnos anniculos septem inmaculatos
12et tres decimas similae oleo conspersae
in sacrificio per singulos vitulos
et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes
13et decimam decimae similae ex oleo
in sacrificio per agnos singulos
holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino
14libamenta autem vini quae per singulas fundenda sunt victimas ista erunt
media pars hin per vitulos singulos
tertia per arietem quarta per agnum
hoc erit holocaustum
per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt
15hircus quoque offeretur Domino pro peccatis
in holocaustum sempiternum cum libamentis suis
16mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit
17et quintadecima die sollemnitas
septem diebus vescentur azymis
18quarum dies prima venerabilis et sancta erit
omne opus servile non facietis in ea
19offeretisque incensum holocaustum
Domino
vitulos de armento duos arietem unum
agnos anniculos inmaculatos septem
20et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo
tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem
21et decimam decimae per agnos singulos id est per septem agnos
22et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis
23praeter holocaustum matutinum quod semper offertis
24ita facietis per singulos dies septem dierum
in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino
qui surget de holocausto et de libationibus singulorum
25dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis
omne opus servile non facietis in eo
26dies etiam primitivorum
quando offertis novas fruges Domino
expletis ebdomadibus
venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea
27offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino
vitulos de armento duos arietem unum
et agnos anniculos inmaculatos septem
28atque in sacrificiis eorum
similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos
per arietes duas
29per agnos decimam decimae qui simul sunt agni septem
hircum quoque 30qui mactatur pro expiatione
praeter holocaustum sempiternum et liba eius
31inmaculata offeretis omnia cum libationibus suis