1profectique castrametati sunt in campestribus Moab
ubi trans Iordanem Hierichus sita est
2videns autem Balac filius Sepphor
omnia quae fecerat Israhel Amorreo
3et quod pertimuissent eum Moabitae
et impetum eius ferre non possent
4dixit ad maiores natu Madian
ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur
quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere
ipse erat eo tempore rex in Moab
5misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum
qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon
ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Aegypto
qui operuit superficiem terrae sedens contra me
6veni igitur et maledic populo huic
quia fortior me est
si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea
novi enim quod benedictus sit cui benedixeris
et maledictus in quem maledicta congesseris
7perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian
habentes divinationis pretium in manibus
cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac
8ille respondit manete hic nocte
et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus
manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum
9quid sibi volunt homines isti apud te
10respondit Balac filius Sepphor rex Moabitarum misit ad me
11dicens
ecce populus qui egressus est de Aegypto operuit superficiem terrae
veni et maledic ei
si quo modo possim pugnans abicere eum
12dixitque Deus ad Balaam
noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est
13qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram
quia prohibuit me Deus venire vobiscum
14reversi principes dixerunt ad Balac noluit Balaam venire nobiscum
15rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misit
16qui cum venissent ad Balaam dixerunt
sic dicit Balac filius Sepphor ne cuncteris venire ad me
17paratum honorare te
et quicquid volueris dare
veni et maledic populo isti
18respondit Balaam
si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri
non potero inmutare verbum Domini Dei mei
ut vel plus vel minus loquar
19obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte
et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus
20venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei
si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis
ita dumtaxat ut quod tibi praecepero facias
21surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum
eis
22et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam
qui sedebat asinae
et duos pueros habebat secum
23cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio
avertit se de itinere et ibat per agrum
quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere
24stetit angelus in angustiis duarum maceriarum
quibus vineae cingebantur
25quem videns asina iunxit se parieti et adtrivit sedentis pedem
at ille iterum verberabat
26et nihilominus angelus ad locum angustum transiens
ubi nec ad dextram nec ad sinistram poterat deviari
obvius stetit
27cumque vidisset asina stantem angelum
concidit sub pedibus sedentis
qui iratus vehementius caedebat fuste latera
28aperuitque Dominus os asinae et locuta est
quid feci tibi cur percutis me ecce iam tertio
29respondit Balaam
quia commeruisti et
inlusisti mihi
utinam haberem gladium ut te percuterem
30dixit asina nonne animal tuum sum
cui semper sedere consuesti usque in praesentem diem
dic quid simile umquam fecerim tibi
at ille ait numquam
31protinus aperuit Dominus oculos Balaam
et vidit angelum stantem in via evaginato gladio
adoravitque eum pronus in terram
32cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam
ego veni ut adversarer tibi
quia perversa est via tua mihique contraria
33et nisi asina declinasset de via dans locum resistenti
te occidissem et illa viveret
34dixit Balaam peccavi nesciens quod tu stares contra me
et nunc si displicet tibi ut vadam revertar
35ait angelus vade cum istis
et cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris
ivit igitur cum principibus
36quod cum audisset Balac egressus est in occursum eius
in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon
37dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te
cur non statim venisti ad me
an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo
38cui ille respondit ecce adsum
numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo
39perrexerunt ergo simul et venerunt in urbem quae in extremis regni eius finibus erat
40cumque occidisset Balac boves et oves
misit ad Balaam et principes qui cum eo erant munera
41mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal
et intuitus est extremam partem populi